Inventaire — Longpont, Notre-Dame, abbaye O.Cist. (H) - après 1678

Rechercher dans les éditions d’inventaires

Datation
Date: 
Après 1678.

Source : *Paris, BNF, fr. 24497, f. 50r-62v  > plus de détails dans le répertoire BMF

On a ajouté la numérotation des différentes entrées.

 

 

{f. 50r} Mss. ap. abbatiam Longipontis asservata.

 

_____

{1.} Herueus super Isaïam prophetam.

_____

{2.} Stephanus Cantuariensis super 12 Prophetas.

_____

{3.} Vita B. Anselmi Cantuariensis archiep(iscop)i. [ea est anonyma, et sic incipit] Quoniam multas et antecessorum nostrorum temporibus insolitas rerum mutationes, nostris diebus in Anglia accidisse et coaluisse conspeximus, etc.

_____

{4.} Remigii Antissiodorensis Expositio Missæ. [initio Codicis hæc leguntur.] Incipit quædam defloratio cujusdam sapientis super Missam Domni scilicet Remigii Antissiodorensis.

_____

{5.} Libri deflorationum. [sic intitulatur maximus codex complectens flores excerptos ex Bibliis, Patribus, aliisque bene multis tum sacris, tum profanis scriptoribus, non quidem ordine alphabetico, nec ullo alio nisi eo quo in ipsis authoribus jacent : nec ullibi apparet nomen aut indicium authoris. Sic liber incipit. [Incipit Prologus in Libros deflorationum. Libros authorum et philosophorum mihi sæpius replicanti, vetus et nouum Testamentum ex integro Legenti, Libros et tractatus Augustini Ambrosii atque Gregorii reuoluenti, etc.

_____

{6.} Vita S. Thomæ Cantuariensis archiepiscopi et {f. 50v} [anonyma est, et sic incipit] Ad Laudem Beatissimi martyris Thomæ et fidelium ædificationem opus impar scientiæ meæ aggredior : Verumtamen ex conscientia referens, quod me presente actum Deo teste dinoscitur. [in fine hæc Verba Leguntur] Explicit Martyrium B. Thomæ Cantuariensis Archiepiscopi editum a Magistro Edwardo.

_____

{7.} Soliloquium Hugonis de Arra animæ. [in eodem volumine sunt multa alia opuscula eadem manu descripta, quæ forte ejusdem sunt Hugonis, certe alii authori non tribuuntur in codice : Horum autem quatuor præcedunt hoc soliloquium scilicet, de meditatione, de refectione, de quinque septenis, de obliuione : decem vero sequuntur, scilicet, Confessio, Canticum de assumptione B. Mariæ ; de substantia dilectionis ; Quid verè diligendum sit ; Quot modis Diabolus humilitatem impugnat ; De tribus Locis ; De duabus piscinis, De septem principalibus vitiis ; De quinque statibus mutabilitatis ; De judicio faciendo.

_____

{8.} Purgatorium Sancti Patricii. [sic incipit] Patri suo in Christo preoptato Domino H. Abbati de Sartis, frater H. Monachorum minimus de Psalteria cum continua salute patri filius obedientiæ[1] munus, etc.

_____

{9.} Alphabetum magistri Petri S. R. E. Cardinalis. [totum maximum volumen in folio implet, et[2] sic incipit] {f. 51r} Dilectis plurimum et diligendis semper in Visceribus I. Christi Venerando Clero Romano viris scholasticis prophetarum filiis epulantibus in domo Calui Elysæi pulmentum ex vase fictili Petrus diuina permissione Romanæ Ecclesiæ Cardinal. indignus, etc.

_____

{10.} Expositio Elinandi super Apocalypsim. [sic incipit] Anno Domitiani 14°. secunda persecutio in Christianos facta est, etc.

_____

{11.} Haimon in Epistolas S. Pauli. [sic incipit.] Ab Athenis Ciuitate Græcorum scripsit Apostolus Romanis hanc epistolam, quos Romanos nec ipse nec Petrus, nec quilibet duodecim Apostolorum primùm instruxit, sed quidam Judæorum credentium etc.

_____

{12.} Liber Richardi de statu interioris hominis post Lapsum [sic incipit] Serò quidem misi quod petenti promisi ; sed necessitatis non voluntatis, vir amantissime, fuit, quod priùs non feci et quod priùs quidem uolui.

_____

{13.} Tractatus Fulberti Carnotensis Episcopi (super illum actorum Locum) Misit Herodes Rex manus ut affligeret quosdam de Ecclesia. [sic incipit] Scripturam sacram rectè cum Legit intelligit, qui modos Locutionum ejus obseruare non negligit.

_____

{f. 51v}_____

{14.} [Summa casuum cujus in codice talis est titulus] Hæc Summa pœnitentiæ sancti Jacobi [sic incipit] Quoniam ut ait Jeronymus secunda post naufragium tabula est culpam simpliciter confiteri : ne imperitia ministrantium prædictam tabulam submergi contingat aliunde naufragantes, ego R. inter fratres Ordinis Prædicatorum minimus, immo inutilis seruus ad honorem Domini nostri J. Christi et gloriosæ Virginis matris eius et B. Catherinæ præsentem summulam ex diuersis authoritatibus et majorum meorum dictis diligendi studio compilaui, etc.

_____

{15.} Domni Radulphi Flaicensis Monachi Expositio in Leuiticum. [duo magna volumina implet, prologus sic incipit.] Cum inter socios aliquando sermo de Judæorum contentionibus haberetur quibus veritatem obruere, et suam nobis conantur inducere cæcitatem, etc.

_____

{16.} Sermones magistri Philippi Cancellarii Parisiensis super Psalterium [incipit] Vidit Jacob scalam stantem super terram et cacumen ejus tangens cœlum et angelos ascendentes et descendentes etc.

_____

{17.} Liber S. Ephrem Diaconi de compunctione cordis.

_____

{18.} [Codex sine titulo qui sic incipit] Quoniam datum est mihi ut me cognoscam, sustinere non possum ut me habeam incognitum : magna enim negligentia nescire quid {f. 52r} illud fit quo cœlestia tam profunde cogitamus, etc. [in vltima pagina leguntur hæc verba recentiori manu exarata] Iste liber impressus est per Religiosum Ordinis prædicatorum.

_____

{19.} Epistolæ Ivonis Carnotensis.

_____

{20.} Summa Johannis de Abbatisuilla.

Homiliæ Magistri Johannis de Abbatisuilla super Epistolas et Euangelia Dominicalium dierum totius anni. [ingens est volumen, cujus in fine hæc leguntur] Explicit summa sermonum Magistri Johannis de Abbatisuilla in Epistolis et Euangeliis Dominicalium dierum totius anni.

_____

{21.} De Virtutibus et Vitiis. [nulla apparet nota authoris nec in initio nec in fine, sic operis prologus incipit] præsens opusculum in quinque partes diuiditur. prima de aduersione. 2.a de reuocatione. 3.a de conuersione. 4.a de merito et sacramentis. 5.a de prœmio [Textus vero operis sic incipit] Incipit prima pars de aduersione in generali. Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui etc.

_____

{22.} Alphabetum de diuersis [seu, ut legitur in quodam indiculo in pagina prima voluminis ubi hic tractatus et alij habentur] Exceptiones virtutum ordine alphabetico. [sic incipit] primus aduentus fuit ut vos : Vnde Isaïas, Rorate {f. 52v} Cœli, etc. Veniet quasi imber nobis temporaneus, etc.

_____

{23.} De Sponsa Christi moraliter. [ingens codex sine nomine authoris, sic incipit] Veni Sponsa Christi ; Fidelis anima dicitur sponsa ; quinque enim in sponsa commendantur, scilicet quod sit decora, etc.

_____

{24.} Secunda pars Summæ Magistri Authiss. [puto Authissiodorensis.]

_____

{25.} Aelredus super onera Isaïæ.

_____

{26.} Summa Magistri Martini de Theologicis questionibus secundum usum communem et authoritates sanctorum Patrum.

_____

{27.} Vita S. Francisci confessoris. [sic incipit prologus] Actus et vitam Beatissimi Patris nostri Francisci pia deuotione veritate semper præuia et magistra seriatim cupiens enarrare, etc. [Textus vero ipsius vitae sic incipit.] Vir erat in Ciuitate Assisij quæ in finibus Vallis Spoletanæ sita est nomine Franciscus, qui a primæuo ætatis suæ anno, etc. [in margine inferiori primæ paginæ hæc leguntur recenti manu scripta] Hæc vita fuit exscripta ut Antuerpiam mitteretur prælo commendanda an. 1678.

_____

{28.} Liber Alcuini de Virtutibus et Vitiis. [in capite hujus libri est Epistola ejusdem Alcuini ad Widonem, quæ sic incipit.] {f. 53r} Dilecto filio Widoni, Ego Alcuinus humilis leuita salutem. Memor petitionis tuæ et promissionis meæ, qua me obnixè flagitasti aliquod tuæ occupationi quam te in bellicis rebus habere nouimus exhortamentum breui sermone conscribere, etc.

_____

{29.} Tractatus Willelmi Abbatis S. Theodorici de contemplando Deo.

Ejusdem Tractatus de natura et dignitate amoris.

Ejusdem Meditatiuæ orationes.

_____

{30.} S. Fulgentii Episcopi Lib. ad Monimum.

Ejusdem Liber de mysterio mediatoris.

Ejusdem Liber de immensitate diuinitatis filii Dei.

Ejusdem Liber de Sacramento Dominicæ passionis.

_____

{31.} S. Isidorus in Pentateuchum, et in Libros Josue, Regum et Esdræ.

_____

{32.} Petri Damiani Sermones et Epistolæ.

Ejusdem Liber qui gratissimus dicitur, quia [ut ait codex noster] quasi gratus symoniacis, quia de his compositus est qui gratis a Symoniacis ordinati sunt.

_____

{33.} Opera Gaufridi de Altacumba.

_____

{34.} Sermo Domni Rabbodi Nouiomensis Episcopi in Annunciatione Dei Genitricis Mariæ.

Ejusdem Sermo in Natiuitate S. Mariæ.

_____

{f. 53v}_____

{35.} Brunonis Episcopi Expositio in Pentateuchum. [sic incipit prologus] Petro venerabili Episcopo, Bruno Episcopus. Rogasti me dilectissime frater et coepiscope Petre, cujus dilectionis affectus tantum erga me semper exuberat, etc.

_____

{36.} Magister Sententiarum.

_____

{37.} Petri Cantoris vnum ex quatuor.

Ejusdem Verbum abbreuiatum.

Ejusdem Abbreuiatio super Decreta Gratiani de Jure canonico.

Ejusdem Distinctiones per Alphabetum dispositæ.

Ejusdem Liber de Consiliis.

_____

{38.} Liber Sententiarum S. Isidori Archiepiscopi.

_____

{39.} Expositio Magistri Nicholai Tornacensi super Genesim. [incipit sic] Beatus vir[3] In principio etc. Filius est creator Cœli, id est, bonorum, et terræ, id est, malorum. Isaï : xlv. Ego Dominus, et non alter, formans Lucem, et creans tenebras, etc.

_____

{40.} Pars quædam Moralis Expositionis Magistri Johannis de Abbatisuilla super quosdam versus psalmorum. [sic incipit] Beatus vir qui non abiit in consilio etc. Psalmus iste agens de beato viro cantatur infesto alicujus martyris vel confessoris, etc.

_____

{f. 54r}_____

{41.} Sermones Domni Guerrici Abbatis [sunt numero 54. primus sic incipit] Saluatorem expectamus. Vere expectatio justorum lætitia[4] expectantium beatam spem et aduentum gloriæ magni Dei etc.

_____

{42.} Sermo Ricardi. [sic incipit] Spiritus Domini repleuit orbem terrarum : et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Ecce qualem fratres Paraclitum de Domini promissione accepimus, etc. [in capite huius sermonis aliena manu ascriptus est talis titulus] Sermo Domini Ricardi Abbatis de die Sancto Pentecostes.

[hunc Ricardi sermonem immediate sequitur alius sermo, de[5] cujus authore nihil habetur, ejus vero prologus sic incipit] Prologus in sermone de Concilio Carnotensi. Sermonem quem in Carnotensi cœptum Concilio terminare superueniens causa prohibuit ut ad minorum eruditionem exarare non grauarer, nonnullos considentium postulasse recordor. [sermonis textus sic incipit] Oculi Sapientis in capite ejus stultus autem in tenebris ambulat. in supersticie hujus literæ etc.

_____

{43.} Disputatio cujusdam Judæi et Christiani [ejus prologus sic incipit] Reuerendo Patri et Domino Anselmo Sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ Archiepiscopo, suus seruus ac filius frater Gislebertus Westmonasterii Cœnobii procurator et seruus prosperam in hac vita diuturnitatem et beatam in futuro æternitatem. Paternitati et prudentiæ tuæ discutiendum mitto libellum quem nuper scripsi. etc.

_____

{f. 54v}_____

{44.} Liber Pœnitentialis Magistri Bartholomæi Exoniensis Episcopi omnibus sacerdotibus et maxime Prælatis necessarius [sic incipit] Nunquam nimis docetur aut scitur quod cum dispendio salutis tacetur et ignoratur.

_____

{45.} Liber Pœnitentialis Magistri Roberti Canonici Sancti Victori Parisiensis Pœnitentiarii [sic incipit] Res grandissimo permaxime cujuslibet nedum meis impar viribus contra quemlibet ad excusationem mihi satis fecisset ut eam declinarem, si non tantus institisset amicus etc.

_____

{46.} Isidorus de Natiuitate, Passione, Resurrectione Domini, etc.

_____

{47.} Expositio Canonis Missæ a Magistro Odone Cameracensi Episcopo exposita.

_____

{48.} Regula Canonicorum Rhemensium.

_____

{49.} Ædificatio Sanctæ Sophiæ.

_____

{50.} Vita Sancti Herberti Cameracensis.

_____

{51.} Chronica quorumdam Episcoporum Cameracensium et Attrebatensium.

_____

{52.} Epistolæ Symmachi.

_____

{53.} Collatio Alexandri Regis cum Dindimo Rege Bragmanorum.

_____

{54.} Liber Sancti Methodii Episcopi ab initio usque ad finem mundi

_____

{f. 55r} _____

{55.} Epistola Iuonis Carnotensis contra quosdam hæreticos.

_____

{56.} Sermones Petri Manducatoris.

_____

{57.} Speculum Charitatis Aëlredi Abbatis. [sic incipit] Est quidem sanctorum virtus permaxima humilitas, sed si vera, sed si discreta.

_____

{58.} Epistolæ Clementis ad Jacobum fratrem Domini.

_____

{59.} Explanatio in Cantica Canticorum. [sic incipit] Incipit Tractatus primus. Scriptura sacra morem rapidissimi fluminis tenens, sic humanarum mentium profunda replet ut semper exundet, etc.

_____

{60.} Dialogus Basilii Cæsariensis Episcopi et Johannis Constantinopolitani Episcopi.

_____

{61.} Epistola Willelmi quondam Abbatis Sancti Theodorici ad fratres de Monte Dei.

_____

{62.} Liber gestorum Barlaam et Josaphat seruorum Dei, editus græco sermone a Johanne Damasceno viro sancto et erudito.

_____

{63.} [Codex sine titulo in quo sunt plurimæ homiliæ quarum prima sic incipit]. Cum sacrosancta mater Ecclesia sancto præmonstrante spiritu non sine certarum causis rationum Sacræ Scripturæ certas partitiones certis temporibus in Missarum Officiis deputasse noscatur pro eo quod vel tempori magis conueniant, etc. [sic vero desinit ultima] Sic bonæ conuersationis homo inter sæculi amaritudinem conscientiæ seruat {f. 55v} dulcedinem, inter peccatores fœtidos non fœtet sed virtutum odore redolet aduersitatum fluctibus non opprimitur sed semper in tribulationibus Dominum laudans. Expliciunt sermones Magistri. [ad marginem aliena manu crux descripta apparet cum hac voce, Bernardus, an forte per hoc designatur hos sermones esse Magistri Bernardi Syluestris cujus in eodem volumine immediate sequuntur opera.]

_____

{64.} Incipit prologus Libri Magistri Bernardi Syluestris ad Magistrum Terricum. Terrico veris scientiarum titulis Doctorum famosissimo Bernardus Syluestris opus suum, etc. [in duos libros, (forte etiam in plures, nam mutilus est codex noster, hoc opus diuiditur, utriusque tituli tales sunt] Incipit Liber qui dicitur Megacosmus, id est major mundus.. Incipit Liber secundus mycrocosmus id est minor mundus [opus est allegoriis plenum partim carmine partim prosa constans]

_____

{65.} Pœnitentialis abbreuiatus [sic incipit] Compilatio præsens materiam habens confessionem, nullum materiæ profitetur actorem, sed tot habet actores quot continet auctoritates ut illud cui pater est populus non habet ille patrem, etc.

_____

{66.} Summa Decretorum. [sic incipit] Conditio Ecclesiasticæ Religionis mouetur circa tria, videlicet Ministeria officiorum, rerum negotia, et spiritualium sacramenta, etc.

_____

{67.} Diadema Monachorum. [In codice per modum tituli habentur {f. 56r} Verba sequentia] hunc modicum libellum Smaragdus de diuersis virtutibus collegit : et nomen Diadema Monachorum imposuit : quia sicut Diadema gemmis : ita et hic liber fulget virtutibus. [Liber sic incipit] hunc modicum operis nostri libellum de multorum dictis orthodoxorum opitulante Christo collegimus, etc.

_____

{68.} Distinctiones Lamberti.

_____

{69.} [opusculum sine titulo, cujus vix tres paginae habentur, quod sic incipit] Glorioso Duci Aquitaniæ G. F. Episcopus salutem et orationis suffragium. de forma fidelitatis aliquid scribere monitus hæc vobis quæ sequuntur ex librorum authoritate notaui, etc. [non apparet utrum integrum sit an mutilum.]

_____

{70.} Passio. S. Virginum xi. millium xii. Kalend. Nouemb. complet   a [anonyma est, et sic incipit] Regnante Domino nostro J. Christo cum post Passionem, Resurrectionem et Ascensionem ejus conuersis ad eum cunctis finibus Terræ, etc.

_____

{71.} Vita B. Joannis Eleemosynarii [anonyma est,[6] sic incipit] Johannis Eleemosynarii virtutes et signa reuerenter admirans dulcedinem memoriæ mihi cupio legendo recondere, etc.

_____

{72.} Magistri Richardi libri sex de Trinitate.

Ejusdem Tractatus de remissione peccatorum

Ejusdem de Clauibus ligandi atque soluendi.

{f. 56v} Ejusdem quarumdam Quæstionum solutiones ad sanctum Bernardum.

Ejusdem Tractatus de versiculo, quid est tibi mare quod fugisti.

Ejusdem sermo de vera dilectione et perfectâ mansuetudine.

Ejusdem sermo in Natali Sancti Gregorii Papæ.

Objectiones Magistri Andreæ secundum quod Judæi solent nobis opponere de nostro Emmanuelle [quinque circiter paginis continentur, et adsequitur]

Responsio Richardi ad refellendam Judæorum sententiam, seu etiam ad nostram confirmandam.

Ejusdem Liber de Patriarchis

[in eodem volumine præcedentem Richardi Librum immediate sequitur aliud Opus cujus titulus est Visio Nabugodonozor. quod sic incipit. Quid illud Nabugodonozor somnium juxta literam designet, notissima illa Danielis expositio docet. etc. Videas utrum Richardi sit opus an non.]

Tractatus Richardi super quosdam Psalmos et quarumdam sententias Scripturarum.

_____

{73.} Hugonis de Folieto libri quatuor de Claustro animæ.

Liber medicinæ animæ. [non quidem expresse in titulo nec alicubi esse Hugonis, tamen inter quia illum et præcedunt immediate et sequuntur ejus Hugonis alii libri, videtur etiam ejus esse.]

{f. 57r} Libellus Domni Hugonis de Folieto de natura auium ad Remerum Conuersum cognomine corde benignum.

_____

{74.} Tractatus piæ memoriæ Domni Ernaldi Abbatis Bonæuallis de Verbis Domini in Cruce.

Sermo de Laudibus Beatæ Mariæ. [non ei attribuitur in titulo cuiquam, est tamen inter præcedentem Tractatum Ernaldi et alium sequentem, unde et mihi existimatur ejus esse]

Tractatus D. Hernaldi Abbatis Bonæuallis de Operibus sex dierum.

[His adjungitur in eodem volumine] Tractatus de psalmo c.° xxx.° ii.° [non tamen attribuitur Hernaldo nec ulli certo auctori]

_____

{75.} Sermones Iuonis Carnotensis de præcipuis solemnitatibus.

_____

{76.} Expositio in prophetas. [anonyma est, et sic incipit] Visio Isaïæ patet causa cur præmittat dicens, Visio Ysaiæ filii Amos, et nihil de corporea visione subiungat, etc.

_____

{77.} Hugo de sacramentis.

_____

{78.} Ars prædicandi, id est thema dilatandi. [anonyma est et sic incipit] Octo modis potest aliquis habitum dare in themate. 1.° per qualescumque termini notificationes, etc.

_____

{79.} Vita S. Bernardi [per Abbatem S. Theodorici Willermum].

_____

{f. 57v} _____

{80.} Tractatus B. Bernardi Abbatis de diligendo Deo.

_____

{81.} Sermo B. Anselmi Cantuariensis Archiepiscopi de xiiii beatitudinibus. septem quæ pertinent ad corpus, et septem quæ ad animam.

ejusdem Liber cur Deus homo.

_____

{82.} [Tractatus sine titulo et fine, et anonymus, qui sic incipit] Cum igitur de prima eruditione sacri eloquii quæ in historica constat lectione compendiosum volumen prius dictassem, hoc nunc[7] ad secundam eruditionem quæ in allegoria est introducendis præparaui.

_____

{83.} [Carmina de Sancto Sacramento anonyma, talis est eorum titulus, et prologus Rythmicus] Versus de sancto sacramento Altaris[8].

Quisquis nostri Redemptoris                           Valde necessaria
            Vestistis imagine,                                             illis est legenda magis
            et diuinæ delectaris                                          qui colunt altaria
            sacramentis paginæ :                                        Hîc ut discant nec ignorent
            Lege nostrum codicellum                                 quid debent huiusmodi[9]
            in quo scripsi breuiter                                      qui cum Juda male et odent
            quid de Christi sit tenendum                           mensam suam Domini.
            corpore salubriter.                                           Ergo cibum atque potum
            hæc scriptura cum sit cunctis                           æternæ dulcedinis
                                                                                    degustet interioris
{f. 58r} intellectus hominis :                                         quantum esca salutaris
            ut palatus bonæ mentis                                    ad vitam proficiat.
            in legendo sapiat,

[post hunc prologum incipiunt sic carmina]

Panis in altari Verbi virtute sacratus
fit diuina caro, nostri medicina reatus,
fit caro non alia quam Christi nos redimentis.

_____

{84.} [In eodem codice immediate sequuntur alia Carmina de Sancta Maria, ipsaque anonyma, et sic incipiunt.]

                        Ne lyra nostra sonet delirans friuola, tange
                        Sancta Cæmœna stylum, sanctis sacra carmina pange.
                        Actus bella tacens procerum, noua scripta moneta
                        Digna fide, falsi penitus rubigine spreta.

_____

{85.} Balduini quondam Fordensis Abbatis, postea autem Archiepiscopi Cantuariensis Sermones.

Quædam opuscula super diuersas sententias sacræ Scripturæ.

Liber de fide

Liber de sacramento altaris[10].

_____

{86.} Epistola Domni Willelmi quondam Abbatis Sancti Theodorici ad quemdam Monachum, qui de corpore et sanguine Domini scripserat.

_____

{87.} Libri xi. de Diuinis Officiis [ingens codex anonymus, et sic incipit] Ea quæ per anni circulum ordine constituto in diuinis aguntur officiis, et attentum auditorem et {f. 58v} eruditum ut bene exponantur expetunt Venerabilium Scripturarum didascalum et Symmisten, etc.

_____

{88.} Johannes de Abbatisuilla super Psalterium.

_____

{89.} Rabanus in Libros Regum.

_____

{90.} Sermones de diuersis [sine nomine authoris aut alio titulo, sic autem primus eorum incipit] Magna est dico vobis Karissimi, et nimium inexcusabilis negligentia nostra, quod cogitationibus otiosis vacantes tempus amittimus, etc.

_____

{91.} Sermones Ernaldi Abbatis : secunda pars [primus sic incipit] Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum, et plena erat omnis terra majestate ejus. Sublimis quædam visio prophetico nobis sermone describitur, etc.

_____

{92.} Versus Hildeberti.

_____

{93.} Epistolæ quædam Iuonis Carnotensis.

_____

{94.} Alperici incliti calculatoris liber. [cujus tale est initium] Incipit prologus Alperici Monachi Cum quibusdam è fratribus nostris adolescentioribus quædam calculatoriæ artis rudimenta communi sermone explicare cœpissem etc.

[post hunc Alperici librum sequuntur duo poëmata in eodem codice, eaque anonyma : sed in pagina quæ præfatum Alperici librum præcedit leguntur hæc verba aliena quidem manu sed antiqua scripta Helpericus. Versus de sacramentis {f. 59r} Missæ et de Maria Ægyptiaca. An vero hæc scripta sint ut indicetur poëmata esse Alperici siue Helperici, aut potius sint apposita per modum indiculi tibi[11] esto judicium, maxime cum alicubi legerim materiam vtriusque carminis ab Hildeberto Cænomanensi tractatam. primi autem quod titulo caret tale est initium]

                        Scribere proposui quo mystica sacra priorum
                                    Missa representet, quidue minister agat

[secundi vero hic est titulus [Incipit Vita Sanctæ Mariæ Ægyptiacæ. [sic autem incipit]

                        Sicut hyemps laurum non urit, nec rogus aurum,
                        Sic zozimam puerum nec opes, nec gloria rerum.

_____

{95.} Pannormia, id est, de communibus Regulis yvonis Carnotensis Episcopi.

_____

{96.} Tractatus Algeri Leodiensis de corpore et sanguine Domini.

_____

{97.} Petri de Vallibus Historia Albigensium.

_____

{98.} [Sermones siue homiliæ plurimæ, sine titulo et nomine authoris, prima sic incipit.] Erat Johannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus. ad literam ita fuit de Johanne, quo inter natos mulierum non surrexit major. Si autem moraliter velimus intelligere. etc.

_____

{99.} Bartholomæus Anglicus de Ordine Fratrum Minorum de proprietatibus rerum.

_____

{f. 59v} _____

{100.} Cæcilius Firmianus Lactantius de falsa Religione.

_____

{101.} Abbas Tuicensis in Cantica Canticorum. [sic incipit] Coram Regina Cœlorum loquor, a conseruo meo irrideri non debeo dicente, ecce sompniator etc..

_____

{102.} Expositio Magistri Willermi Parisiensis Episcopi super Cantica Canticorum continua.

Ejusdem expositio super Ecclesiasten.

_____

{103.} Omiliæ totius anni Magistri Adam Episcopi Syluanectensis.

_____

{104.} Sermones Gilebertis Monachi super Cantica Canticorum. [numero xlvi.]

_____

{105.} Boëtius de Trinitate.

_____

{106.} Didascalicon Hugonis Victorini.

_____

{107.} Isidorus super Vetus Testamentum.

_____

{108.} Magistri Petri Manducatoris historia abbreuiata de Veteri et nouo Testamento. [incipit sic] Imperatoriæ majestatis est [eadem in alio codice dicitur Historia scholastica.]

_____

{109.} Historia Beati Clementis Papæ.

_____

{110.} Passio Sanctæ Katerinæ Virginis et Martyris. [anonyma est, et sic incipit] Cum Sanctorum fortia gesta ad memoriam posteriorum transcribimus, quid aliud agimus, nisi ut ita dicam quoddam incentiuum bellicum promouemus, etc.

_____

{f. 60r} _____

{111.} Ruffini Aquileïensis presbyteri Historia Ecclesiastica.

_____

{112.} Egesippi Historia Judæorum.

_____

{113.} Commentarius in psalmos. [ingens est volumen cui nullus in prima pagina præfixus est titulus, sed ejus loco in superiore margine recenti manu et caractere hæc verba leguntur] Magistri Sententiarum Petri Lombardi in Psalmos. [sic textus incipit]  cum omnes Prophetas spiritus sancti reuelatione constet esse locutos : Dauid prophetarum eximius, etc.

_____

{114.} Hugonis Cardinalis ex Ordine Prædicatorum

Expositio in sacram Scripturam usque ad Psalterium.

Ejusdem super Isaïam et Ezechielem.

Ejusdem super Libros Salomonis.

Ejusdem. de Cœlesti hierarchia.

Ejusdem diuersa Opera [duobus ingentibus tomis comprehensa.]

Ejusdem de Sacramentis.

_____

{115.} Actus vel miracula Sancti Johannis Apostoli et Euangelistæ. [sic incipit prologus] Miletus seruus Christi Jhesu Episcopus Laodiciæ vniuersis Ecclesiis Catholicorum æternam salutem. Volo sollicitam esse fraternitatem vestram etc.

_____

{116.} Vita Sancti Patris nostri Basilii. [sic incipit Prologus qui dicitur esse Amphilochii Episcopi] Dilectissimi non {f. 60v} erat indecens fideles filios patris obitu contristari. [sic vero incipit textus vitæ] Basilius itaque solus ut sic[12] dicam æqualem respondentem ostendit vitam operibus et verbis, etc.

_____

{117.} Passio sanctorum Johannis et Pauli [ex cujus lectione apparet ejusdem Passionem scriptorem extitisse Terentianum quemdam qui ibidem vocatur Campi Doctor [forte legendum Ductor] diciturque martyres præfatos jussu Juliani Apostatæ clam domi occidi ac sepeliri curasse, sed tandem dæmone filium ejus inuadente, conuersus ad fidem fuisse, juxta ea quæ in fine horum actorum leguntur] Terentianus veniens prostrauit se in faciem, clamansque quod nesciens fecisset homo paganissimus jussum Cæsaris adimplens. Vnde factum est ut dato nomine suo proximo die Paschæ perciperet gratiam Christi. Quod cum fecisset et per baptismum pœnituisset, assiduè orans et flens ad locum illum in quo sancta corpora requiescunt a sanctis Dei filius ejus mundatus est. Ab ipso Terentiano descripta est passio ista sanctorum, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnat per infinita sæcula sæculorum Amen.

_____

{118.} Vita Beati Fulgentii Episcopi et Confessoris [sic incipit ejus prologus, unde saltem ætatem conditionemque agnoscas authoris, cujus nomen tacetur] Omnis noui Testamenti fidelissimus dispensator, in quo loquitur Christus, sancte Pater {f. 61r} Feliciane, ut exemplo suo credendum facile sibi persuadeat, operum bonorum curam maxime gerit etc. ...... propterea diutissimè mihi beati Fulgentii Pontificis tui scilicet prædecessoris, a quo simul nutriti sumus, etc. ..... salutiferis ejus monitis ad suscipiendam professionem Monachorum conuersus in illo paruissimo Monasterio quod sibi apud Sardiniam relegatus effecerat, ubi jam tu presbyter habitabas, diebus ac noctibus ante eum positus vixi, etc.

_____

{119.} Vita Sancti Hilarii. [sic incipit] Prologus Fortunati in Vita S. Hilarii Episcopi et Confessoris. Domino suo et meritis beatissimo patri Pascentio Papæ, etc.

_____

{120.} Passio sancti Barnabæ Apostoli edita a Beato Johanne qui et Marcus. [sic incipit] Johannes igitur qui et Marcus famulus Domini nostri Jesu Christi discipulus vero sanctorum Apostolorum Pauli et Barnabæ, mistica Dei opera quæ diuinitus vidi et diligenter cognoui, etc... [ibi Johannes multa de seipso dicit, et inter cætera se Iconii ad fidem conuersum et baptizatum per sanctos Apostolos Paulum et Barnabam, cum Idololatra antea esset, et Iconii in ministerio cujusdam Cyrilli Idolorum sacerdotis moraretur ; et similia.

_____

{f. 61v} _____

{121.} Vita Beati Mauri. [ipsi pramittitur authoris] Epistola Fausti Monachi editoris Vitæ B. Mauri, quam loco præfationis suo præposuit operi, et de quo opere B. Bonefacii Romensis Papæ authoritate subnixo nullus fidelium dubitare permittitur. [In hac Epistola multa de se loquitur Faustus, quorum fere hæc est summa, quod scilicet septennis traditus fuerit Diuo Benedicto educandus in Cassinensi Monasterio : quod post annos pubertatis puerilitatis Monasticen amplexus sit, et in eâ edoctus ab eodem S. Benedicto, a quo missus fuit una cum Beato Mauro in Gallias, ubi permansit donec sublato è viuis eodem Mauro ipse Cassinum reuersus est in extrema senectute, ibique fratrum rogatu hinc vitam conscripsit.]

[post librum vitæ S. Mauri ab Fausto concinnatum sequitur in eodem volumine] Epistola cujus est talis titulus] Epistola Odonis abbatis Monasterii quod ex antiquo Glannofolium nominatur ad[13] admodum sanctæ Cænomannicæ matris Ecclesiæ Archidiaconum de Inuentione Vitæ Beati Mauri discipuli sancti Benedicti in qua etiam librum se ei subnectere pollicetur de presentis temporis miraculis et per eumdem sanctissimum celebratis quæ a Venerabilibus et adhuc superstitibus comperisse affirmat personis quæ se magis visa quam audita narrare testantur. [Ex verbis illius Epistolæ {f. 62r} patet vixisse imo et abbatiali dignitate ornatum jam fuisse ipsum Odonem anno domini 863, quo circiter tempore rediens ex partibus Burgundiæ ad quas a facie furoris Normannorum secum sacras B. Mauri Reliquias deferens confugerat, casu inuenit, multisque nummis redemit a Clerico quodam cognomine Petro, quaterniunculos vetustate pene consumptos et male exaratos, in quibus continebantur Vitæ Beatorum Benedicti ac quinque discipulorum ejus, Honorati, Simplicii, Theodori, Valentiniani atque Mauri, quam ultimam Odo ibidem dicit se viginti circiter dierum spatio et labore restituisse.]

[post hanc epistolam sequitur Liber de miraculis Sancti Mauri in eadem epistola ab Odone promissus, cujus præfationis talis est titulus] Incipit præfatio in libro secundo miraculorum serie[14] describente [15]... quæ per b. Maurum diuina Majestas operari dignata est, quæ ab Odone plena fide expressa sunt. [Vbi obseruandum pro verbo describente[16] aliud esse nempe de2crēte[17] quod cum nihil significet et apertum sit ibi esse abbreuiationes, existimaui reddendum esse par, describente, aut, decurrente.]

_____

{122.} Passio Sanctæ Anastasiæ. [anonyma est, et sic incipit], Omnia quæ a sanctis gesta sunt vel geruntur, siquis voluerit studiose perquirere, etc.

_____

{123.} Passio et conuersio Sanctæ Eugeniæ Virginis et Martyris, et beatorum Martyrum Prothi et Hyacinti. [anonyma {f. 62v} est et sic incipit] septimo ergo anno Consulatus sui Commodus Imperator direxit illustrissimum virum Philippum, etc.

_____

{124.} Vita Sancti Syluestri Papæ [anonyma est, et sic incipit] Syluester itaque cum esset infantulus a vidua matre Justa nomine et opere, traditus Cirino presbytero instruendus, etc.

_____

{125.} Passio sanctæ Columbæ Virginis et Martyris. [anonyma est sicque incipit] In diebus illis adueniens Aurelianus Imperator a partibus Orientis inquirebat et persequebatur, qui se Christianum esse dicebat, etc.

 

 


[1] post correctionem

[2] ajout supralinéaire

[3] Ces deux mots ont été rayés deux fois.

[4] lætitiam ante correctionem.

[5] ajout supralinéaire

[6] deux mots : ajout supralinéaire

[7] ante correctionem : et unc (?)

[8] Suivent deux lignes caviardées, où il semble que les deux premiers vers aient été d'abord transcrits au moins deux fois, avant d'être écrits en vers en dessous.

[9] hujusdodi ?

[10] Cet item a été ajouté dans la partie droite de la page, mais il semble bien concerner cette même section.

[11] ?

[12] post correctionem : ajout supralinéraire, au-dessus d'un mot rayé

[13] ajout supralinéaire

[14] ante correctionem : seriem

[15] ajout supralinéaire ; encadré.

[16] encadré

[17] encadré


 

Share this
How to quote this page : Delmulle, Jérémy, « Inventaire — Longpont, Notre-Dame, abbaye O.Cist. (H) - après 1678 », dans , Éditions d’inventaires, Paris, IRHT, 2014 (Ædilis, Sites de programmes scientifiques, 4) [En ligne] http://www.libraria.fr/en/editions/inventaire-—-longpont-notre-dame-abbaye-ocist-h-après-1678
Mis en ligne le 21/06/2014
Modifié le 14/10/2014