Le Mont-Saint-Michel, Saint-Michel, O.S.B. (MAUR) - Inventaire — 1739

Rechercher dans les éditions d’inventaires

Datation
Date: 
1739.

Source : v. Éd.

Éd. : Montfaucon, 1739, 2, p. 1356-1361.  > plus de détails dans le répertoire BMF

 

 

{1356}MSS. COD. MONASTERII S. MICHAELIS IN
periculo maris.


1. Biblia Sacra; pars prior continens Genesim, Exod. Levit, Numer. Deuter. Josuë, Judices, Ruth, 4. Regum, Paralip. Esdras, Tobiam, Judith, Esther, Machabaeorum duos.

2. Biblia; pars secunda continens Psalterium, Parabolas, Ecclesiasten, Cantica, Sapientiam, Ecclesiasticum, Job, Isaiam, Jeremiam, 12. Prophetas, Ezechielem, Danielem, quatuor Evangelistas, Epistolas Sancti Pauli & Canonicas & Apocalypsim, in-fol. maximo.

Sequentia usque ad numerum 40. sunt libri Biblici vel Chorales vel Glossae.

39. Expositio Petri Cantoris Parisiensis in Psal. in fine refertur miraculum de corpore Domini factum in aedificatione novae Ecclesiae Savigneae, in-fol.

40. Homiliae quaedam SS. PP. in cujus fine habetur charta donationis factae Ecclesiae Alethensi tempore Benedicti Episcopi ejusd. urbis, in-fol.

41. Expositio Angelomi Monachi in libros Regum, in-fol.

42. Expositio in Psal. in Genesim, & alia quaedam scripturae loca, in-fol.

43. Sermones Ivonis Carnotensis. Item liber Hugonis de Sacramentis, in fine ultimi libri desunt 2. capita, in-4°. In alio catalogo ad num. 43. notatur, Abailardi sermo de generatione & corruptione. Item de Intellectibus & Speculationibus.

44. Epistolae S. Pauli. Item fragmenta quaedam operum SS. PP. in-4°.

45. Expositiones in varia scripturae loca, sive sermones incogniti, in-4°.

46. Tractatus de aversione, de revocatione, de conversione, de merito & Sacramentis, de praemio, excerptus ex Sancta Scriptura, in-4°.

47. S. Dionysii Areopagitae libri de Hierarchia ad Timotheum, de divinis nominibus, de mystica Theologia. Ejusd. Epistolae ad Gaium Monachum, ad Dorotheum Ministrum, ad Posipatrem, ad Polycarpum, ad Demophilum, ad Titum, ad Joannem Apostolum & Evang. cum praefatione Anastasii Bibliothecarii ad Carolum Regem Filium Ludovici Imperatoris, quam Joannes Scotus rogatu ipsius Caroli transtulit de Graeco in Latinum; additae sunt Glossae, ejusd. Anastasii, in-fol.

48. Beda in Lucam & Marcum, in-fol.

49. Petri de Riga expositio in Sacram Scripturam metro edita cum praefatione cujusdam Canonici Ord. Praemonstratensis, in-8°.

50. Expositio in Cantica Canticorum & in fine oratio ex libro confessionum S. Augustini, in-4°.

51. Collectiones ex SS. PP. & ex Hugone Parisiensi, in-4°.

52. Collationes Cassiani, in-fol.

53. S. Anselmi, cur Deus homo.

De veritate.

De libertate arbitrii.

De casu diaboli.

Monologion.

Prosologion.

Contra hunc librum oppositio Gaunilonis Monachi Majoris Monasterii & Responsio Anselmi ad eund. de conceptu virginali, de peccato originali & de processione Spiritu Sancti, in-8°.

54. Speculum S. Augustini tam veteris quam novi Testamenti, in-4°.

55. S. Bernardi Tractatus de diligendo Deo. Item Tractatus Hugonis Paris. de diversis, in-8°.

56. S. Gregorii Pastorale in cujus initio vita S. Mariae Aegyptiacae metro edita.

Item quaedam Epistolae S. Hieronymi.

Item dicta Nili Monachi.

Fragmenta quaedam ex libro moralium S. Gregorii; ex Beda in Lucam.

S. Caesarii, aliique Tractatus sine titulo, in-8°.

57. Libri 8. S. Gregori Nazianz. translati a Rufino Presbytero.

De Epiphaniis.

De Luminibus.

De Pentecoste.

De semetipso.

De Jeremiae dictis.

De reconciliatione Monachi.

De grandinis vastatione.

{1357}Apologeticus, in-4°.

58. Pastorale S. Gregorii.

Variique Tractatus sive sermones de quaerendo Deo & orando, & expositiones super plura scripturae loca, in-4°.

59. Sidonii Apollinaris Epistolae aliaque ejus opera metro edita, in-4°.

60. Rabani Mauri opera, in-4°.

61. S. Ephraem de compunctione cordis. Homiliae S. Joan. Chrysostomi in Epistolas S. Pauli cum prologo Aniani, in-4°.

62. Prudentii opera.

Item passio S. Petri a Lino Episcopo in Latinum translata.

Item vita S. Anthimi Presbyteri.

Item S. Victoris.

S. Peregrini.

Liber S. Ambrosii de Sacramentis.

Epistola S. Cypriani ad Caecilium de Sacramento Dominici Calicis.

Item Libellus S. Ambrosii qui vocatur Pastoralis.

Expositio S. Augustini in Psal. 34.

Ejusd. tractatus de consecratione Ecclesiae.

Item expositio Epistolae ad Rom. sed cujus sit non notatur, in-4°.

63. Tractatus varii Richardi a S. Victore.

Item sermones S. Bernardi in Psal. Qui habitat, in-4°.

De bono Virginitatis.

64. Expositio Hugonis in Hierarchiam S. Dionysii, in-4°.

65. Historiae Hugonis de S. Victore, in-4°.

66. Exceptiones ejusd. in-4°.

67. Expositio ejusd. in Hierarchiam S. Dionysii, in-4°.

68. Radulphi Flaviacensis expositio in Leviticum, in-4°.

69. Expositio S. Hieronymi in Danielem.

Item Homiliae 10, S. Augustini in Epist. S. Joannis, in-4°.

70. Exceptiones Eugippii Abbatis in S. Scripturam.

Item S. Augustini liber de opere Monachorum.

De fide & operibus contra Donatistas.

De bono Virginitatis.

De bono conjugali.

De bono viduitatis.

De Symbolo.

De oratione Dominica, in-4°.

71. Liber Scintillarum Bedae.

Item in Epist. ad Rom. ad Corinth. & alias, in-4°.

72. Epistolae S. Cypriani ad Cornelium & alios.

Sententiae Episcoporum numero 87.

Item ad Magnum de Novatiano deque aliis quibusdam. Item de Martiali & Basilide.

Item ad Fidum de infantibus baptisandis.

Item ad Eugratium de histrione.

Item ad Rogatianum de Diacono.

Item ad Stephanum de Concilio, & aliae.

Tractatus S. Augustini de immortalitate animae.

Item Orosii Presbyteri apologeticus, in-4°.

73. Rabani Mauri expositio in lib. Judith & Esther, in-4°.

74. Sermones varii, in-4°.

75. Concilium Basileense scriptum an. 1457. in-fol.

76. 77. 78. Milleloquium S. Ambrosii, tria vol. in-fol.

79. Ejusd. expositio in Lucam, in-fol.

80. Ejusd. expositio in Epist. S. Pauli, in-fol.

81. Ejusd. Epistolae.

Item relatio Symmachi.

Item S. Ambrosii Epistola contra relationem Symmachi.

Ejusdem Ambrosii Epistola ad Valentinianum, ad Theodosium, iterum ad Valentinianum.

Sermo ejusd. ad populum Mediolanensem de tradendis Basilicis.

Sermo ejusd. de obitu Theodosii.

Item sermo de inventione SS. Gervasii & Protasii.

Ejusd. liber de historia Nabuthae Israëlitae contra avaros.

Ejusdem sermo de lapsu Virginis.

Item sermo de observantia Episcoporum, in-fol.

82. Ejusd. liber de Isaac & anima.

Item de fuga saeculi.

Item de Jacob & vita beata libri duo.

Liber de Paradiso.

Item de consolatione Valentiniani Imperatoris.

Item Epistola ejusd. ad Vercellenses.

Item S. Augustini contra Pelagianos de nuptiis & concupiscentia.

Item S. Ambrosii expositio in Psal. 118.

Item Homiliae in laudem S. Pauli, in-fol.

83. Ejusd. liber de S. Joseph.

Item de Patriarchis.

De poenitentia, & jejunio, in-4°.

84. S. Augustini de continentia, de praedestinatione.

Epistolae duae ad Sixtum Presbyterum.

Quaestiones Orosii & responsiones S. Augustini.

Item de fide catholica adversus Manichaeos.

Sermo ejusd. de Epicureis & Stoicis.

Item de eo quod dictum est a Deo ad Moysen: Ego sum qui sum.

Item liber de vita Christiana. Item liber ad Casulanum Presbyterum de jejunio Sabbati.

Item liber contra 5. haereses.

Item utrum sub figura an sub veritate fiat Sacramentum Corporis Christi.

Item professio fidei Berengarii in Concilio Romano, in-4°.

85. S. Hieronymi liber de Hebraïcis quaestionibus, super librum Paralipomenôn, super librum Deuter. super lib. Judicum, in lib. Regum, in lamentationes Jeremiae.

De 70. hebdomadibus quae leguntur in Daniele, in-4°.

86. Ejusd. in Epist. ad Galatas, ad Ephes. ad Titum & Philemonem, in-4°.

87. Ejusd. contra Jovinianum libri duo.

Expositio Rufini super Symbolum.

August. contra Felicianum.

Altercatio Luciferiani & heterodoxi edita a S. Hieronymo.

Augustinus in Epist. ad Galatas.

Ambrosius de bono mortis. Totus liber {1358}scriptus est per Fratrem Amandum Frotmundum, in-4°.

88. Ejusd. super Isaïam, Oseam, Joëlem, Jonam, Sophoniam, Aggaeum, Malachiam, in-fol.

89. Ejusd. liber de vitis PP. scriptus per Joannem Tarlivingt. in-fol.

90. Ejusd. expositio in Genesim.

Item de Hebraïcis quaestionibus.

Haymonis Monachi tractatus in Genesim.

Idem in Deutoronomium.

Homilae S. Maximi de adventu & Incarnatione.

Sermones S. Augustini in natale Domini, de Innocentibus, S. Stephano, &c.

S. Hieronymi libri in Ezechielem Prophetam, ad Eustochium Virginem, in-fol.

91. S. Augustini in Psal. tom. primus usque ad Psalmum 50. in-fol.

92. Ejusd. tom. tertius a 100. Psal. usque ad 150. scriptus per Giraldum Monachum S. Michaëlis in periculo maris, in-fol.

93. Ejusd. libri de Civitate Dei.

Item contra Paganos, in totum 22. Libri, in-fol.

94. Ejusdem Homiliae de quibusdam sententiis S. Pauli.

Item de Verbis Domini, in cujus initio reperiuntur plures chartae summorum Pontif. pro Monachis hujus Monasterii, & S. Salvatoris de Rothono, & Abrincensi Episcopo, in-fol.

95. Ejusd. de Genesi ad literam, in-fol.

96. Ejusd. de cathechisandis rudibus.

De divinatione daemonum.

De poenitentia.

De agone Christiano.

Sermo in Psalmum Confitemini & invocate, & in Psal. Ad Dominum cum tribularer.

Item de sermone Domini in monte.

Item de Patientia.

Sermo S. Ambrosii de lapsu Virginis.

S. Athanasii de miraculis quae fecit imago Christi.

Item expositio Missae partim ex Isidoro.

Boëtii liber de Trinitate, & in fine epitaphium Helpis conjugis ejus, in-fol.

97. S. Augustini libri contra Faustum scripti per Giraldum, in-fol.

98. Ejusd. super Epist. ad Rom. ad Galat. & ad Ephes. in-4°.

99. Ejusd. liber de Trinitate, in-4°.

100. Ejusd. libri contra Julianum.

Ejusd. libri Retractationum.

Item de haeresibus, in-4°.

101. Ejusd. de locutionibus Genesis, Exodi, Numerorum, Levitici, Deuteronomii, libri Jesu Nave, Judicum & de quaestionibus super Genesim & alios libros supradictos, in-4°.

102. Ejusd. liber de baptismo contra Donatistas.

Ad Marcellinum de spiritu & litera.

Idem de mendacio.

De natura & origine animae ad Petrum.

Idem ad Vincentium Victorem sermo Arianorum.

Ejusd. sermo contra Arianorum pérfidiam.

Item contra adversarium legis & Prophetarum.

Idem de 80. quaestionibus.

Ejusdem libri duo de quaestionibus Evangeliorum.

Idem de 8. quaestionibus ab eo missis, in-4°.

103. Ejusd. de animae quantitate.

Item de ordinatione Formosi Papae, &c. sed. pluribus in locis laceratus consulto, in-4°.

104. Ejusd. tractatus in Psal. 119. & Graduales, in-4°.

105. Augustini contra Academicos libri tres.

De beata vita.

De Ordine.

De duabus animabus contra Manichaeos.

De utilitate credendi.

De fide ac Symbolo.

Ad inquisitiones Januarii.

De natura & Gratia.

Ejusd. Epist. ad Valentinum.

De Gratia & libero arbitrio.

De correptione de Gratia, in-4°.

106. Idem contra Cresconium.

Fragmentum notitiae antiquarum Provinciarum.

De perfectione justitiae.

De regula verae fidei ad Petrum.

Sermo de Pastoribus, de ovibus.

Symbolum.

Regula ad Clericos.

Sermones duo de vita Clericorum.

De Oratione Dominica.

De Symbolo.

In die ordinationis suae.

De eo quod nihil sit gloria mundi.

De perjurio.

De excidio urbis Romae.

De fide.

De timore Dei.

De charitate.

De Paschate, in-4°.

107. Idem contra Parmenianum.

Contra Adamantium.

De nuptiis & concupiscentia.

Item versus de aurea capra, in-4°.

108. Magistri sententiarum libri de Trinitate.

De rerum creatione & formatione corporalium & spiritualium, & alia ejusdem opera, in-fol.

109. Idem in Epistolas S. Pauli, in-fol.

110. Ejusdem libri sententiarum, in-fol.

111. Paterius in Genesim, & alia opuscula S. Gregorii. Exceptiones ex opusculis S. Gregorii, in-fol.

112. Flores Origenis super vetus Testamentum, in-fol.

113. Rabanus Maurus in Jeremiam, in-fol.

114. Ejusd. expositio in libros Machabaeorum, in-fol.

115. Idem in libros Regum & libros Machabaeorum in-fol.

116. S. Gregorii Homiliae in Ezechielm.

Vita S. Aicadri Abbatis, & S. Hugonis Rothomagensis Episcopi, in-fol.

117. S. Gregorii Homiliae, in-fol.

118. Ejusd. Dialogi, in-fol.

119. Ejusdem. Epistolae, in-fol.

120. S. Leonis sermones & epistolae, in-fol.

121. 122. Libri moralium S. Gregorii in Job duo vol. in-fol.

{1359}123. Sermones Cancellarii Parisiensis, in-4°.

124. Sermones Joannis de Abbatisvilla Cardinalis Sabiniensis, in-4°.

125. Item alii sermones in Dominicis per annum.

Expositiones in Epistolas totius anni in cujus fine habetur vita, S. Martini, in-4°.

126. Liber poenitentialis secundum subdecanum Salisberiensem.

Sermones Petri Long. in-4°.

127. Chronographia Episcoporum Normanniae, Regum Angliae, &c. in-8°.

128. Exceptiones in Epistolas Pauli, quibus praemittitur Epistola ad Gervasium Priorem S. Serenici scripta a Roberto de Monte, in-8°.

129. Ivonis Carnotensis Epistolae.

Ejusd. liber de Sacramentis, & sermones, in-4°.

130. Glossae Petri Cantoris Parisiensis in Danielem Prophetam.

Bedae Presbyteri quaestiones ad Nothelmum de quibusdam capitulis super libros Regum, librum Genesis & alios veteris Testamenti in-fol.

131. Sermo Joannis de Abbatisvilla, in-4°.

132. Summa Guillelmi Pictaviensis, in-4°.

133. Summa Theologiae, in-4°.

134. Augustini liber de gratia novi Testamenti.

Idem contra Epistolas Juliani.

Item contra Maximum Arianum Episcopum, in-4°.

135. Joannis Scoti liber physicus. Initio habetur: Damnatus fuit a Domino Papa Honorio. III. An. Domini 1226. ad petitionem Magistri Galterii Cornuti Senonensis Archiep. in-4°.

136. Ejusd. commentum in Hierarchiam Dionysii Areopagitae, in-4°.

137. Expositio Bedae de Tabernaculo testimonii super Leviticum, super Habacuc.

Item de Templo Salomonis, in-4°.

138. Glossae Magistri sententiarum in Psalmos usque ad Psal. Fundamenta, in-4°.

139. 10. Homiliae S. Augustini in Joan.

Item sermo de Resurrectione Domini.

De Paschae solemnitate, &c.

Item sententiae Albini Magistri ad Widonem Comitem de fide, sapientia, caritate, spe, pace, lectione, misericordia, de remissione, de patientia, humilitate, poenitentia, compunctione, &c. de peccatis quae post Baptismum committimus, in-4°.

140. Magister sententiarum in Psalmos.

Item expositio in Canticum Canticorum, & alia scripturae loca, in-4°.

141. Termini quidam Theologici, sive explicationes Theologicae, in-4°.

142. S. Thomae Aquinatis opusculum contra impugnantes Religionem, in-4°.

143. Liber Decretalium Bonifacii Papae VIII.

Item Constitutiones Clementis V. in-4°.

144. Liber Decretalium, in-fol.

145. Joannes Andreas super librum 6um. Decretalium, in-fol.

146. Liber 6us. Decretalium, in-fol.

147. Notae in Decrerales Gregorii Papae IX. in-4°.

148. Decretum Gratiani, in-fol.

149. Ordo Judiciarius Magistri Tancreti Bononiensis Canonici, in-fol.

150. Liber Decretalium Gregorii IX. in-fol.

151. Liber decretalium Gregorii IX. in-fol.

152. Liber 6us. Decretalium, in-fol.

153. Liber Digestorum, in-fol.

154. Idem liber, in-fol.

155. Decretales Gregorii IX. in-fol.

156. Digestum explicatum, in-fol.

157. Joannis de Hisdino Ord. Hospitaliorum S. Joan. Jerosolymitani in Epist. S. Pauli expositio scripta an. 1371.

Postilla ejusd. super Matthaeum, finis deest.

Item codex Justiniani, in-fol.

158. Varii sermones de SS. & Festivitatibus totius anni, in-fol.

159. Isidorus Mercator collectio Canonum. In fine habetur Epistola ad Massanum quae reperitur in operibus Isidori Hispalensis, sed in fine deest annus scriptionis.

Ejusd. Epistolae.

Item reperitur Epistola Isidori de nominibus haereticorum qui unitatem Ecclesiae turbaverunt, in-fol.

160. Summa Azonis in jure Professoris, in cujus fine reperitur summa arboris actionum, in-fol.

161. Opera Plinii, ibi reperitur prologus Roberti Abbatis in Plinium qui & ipsum librum in Normanniam advexit & corruptum correxit. Finis libri deest a capite de gemmis nascentibus, in-fol. max.

162. Cod. Justiniani, in-fol.

163. Institutiones Justiniani, in-fol.

164. Codex Justiniani, in-4°.

165. Ivonis Carnotensis de multimoda distinctione scripturarum, in-4°.

166. Codex Justiniani, in-4°.

167. Azoius super institutionum libros, in-4°.

168. Libelli capitulorum Caroli Imperatoris & Ludovici filii ejus, collecti ab Ansegiso Abbate, & tres alii collecti a Benedicto Diacono, quorum ultimus deest, conscripti tempore Roberti Abbatis.

Initio habetur Genealogia Regum Franciae & Epistola Gregorii ad Theodelindam Reginam Longobardorum, in-4°.

169. Liber Dialecticae, in-4°.

170. Histoires diverses en vers écrites en 1423. in-8°.

171. Isagoge Porphyrii, in-2°.

172. Liber Aristotelis de anima.

Libri Physicorum Nemesii Episcopi, in-4°.

173. Aristotelis Physica.

Tractatus Abailardi de intellectibus.

Ethica Aristotelis ad Nicomachum.

Liber Galeni de elementis Hippocratis.

Libri octo Physicorum Aristotelis, De generatione & corruptione, in-4°.

174. Isagoge Porphyrii, & dialogi Aristotelis, in-4°.

175. Aristotelis libri Ethicorum, in-4°.

176. Ejusd. Metaphysica, in-4°.

177. Ejusd. Analectica, in-4°.

178. Ejusd. Physicorum libri, in-fol.

179. Les politiques d’Aristote.

2. Autres livres d’Aristote appellés Economiques.

Plusieurs questions tirées des ouvrages de {1360}Nicolas Oresme, in-fol.

180. Vitae SS. in-fol.

181. Julii Flori historiae cum Epistola ejusd. ad Judith Imperatricem uxorem Caroli Calvi.

Item historia Anastasii Bibliothecarii, in-fol.

182. Historia Socratis, & Sozomeni, & Theodoreti, in-fol.

183. La vie de Peres en vers, in-fol.

184. Cicero de oratore, in-4°.

185. Idem de officiis & Tusculanarum, in-4°.

186. Constantini Monachi Cassinensis Viaticus, in-4°.

187. Idem de Medicina, in-4°.

188. Guillelmi Parisiensis Rhetorica, in-4°.

189. Epistolae Senecae ad S. Paulum & S. Pauli ad Senecam, & aliae Epistolae morales Senecae, in-4°.

190. Liber Etymologiarum, alter a libro S. Isidori, in-fol.

191. Valerii Maximi opera edita a Fratre Dionysio de Burgo Eremita Ord. S. Augustini, in-fol.

192. Ejusd. liber factorum &, nobilium dictorum memorabiliumque libri, in-fol.

193. Marciani Minaei Felicis Capellae opera, in-4°.

194. Boëtius de Musica, in-4°.

195. Boëtius de Musica; in cujus fine Hymnus Venerabilis Bedae, in-4°.

196. Idem in Isagogem Porphyrii.

Item in libros Dialecticos Aristotelis.

Item Periermenias.

Item Categoriae Aristotelis a S. Aug. in Latinum translatae.

Periermeniae Apulei.

In fine: Martinus Presbyter bonus humilis scripsit, in-4°.

197. Physica Joannis Scoti, sive de naturae divisione.

Fragmenta quaedam expositionis in Evang.

Poenitentiale Roberti de S. Victore & Fragmenta poenitentialis Fulberti Carnotensis.

Variae Juris quaestiones.

Summa Magistri Stephani de Longotona, in-fol.

198. Roberti de Monte & Sigeberti Gemblacesis chronicon.

Initio habetur Index librorum Monasterii Beccensis, in-4°.

199. Magistri sententiarum Expositio in Epist. S. Pauli.

Item Origenes in Epist. ad Rom., in-4°.

200. Sententia ex libro Gennadii Massiliensis Presb. de illustribus viris.

Epistola Pammachii & Oceani ad Hieronymum.

Epistola Hieronymi ad eosdem.

Libri duo S. Hieronymi ad Pammachium & Marcellam.

Epistola S. Hieron. ad Rufinum.

Praefatio Rufini Presb. librorum Periarchon quos de Graeco transtulit in Latinum.

Apologia Rufini ad Anastasium Papam.

Liber S. Hieronymi adversus Rufinum.

Duo libri Rufini adversus Hieronymum.

Epistola S. Hieron. ad Rufinum, in-4°.

201. Homiliae Origenis in Leviticum, in-8°.

202. Ejusd. homiliae in Genes. Exod. Levit. in lib. Regum, Cantica Canticorum, Isaiam, Jeremiam, & duae super Ezechielem, in-fol.

203. Apologeticus Pamphili martyris pro Origene. Libellus Rufini quomodo haeretici libros Origenis corruperunt.

Libri Periarchon Origenis, in-4°.

204. Historia Montis Gargani.

Chronologia ab Adam usque ad an. 1292.

Transcriptum multorum Diplomatum & index chartarum hujus Monasterii.

Lectiones Legendae in Festis Saincti Michaëlis.

Revelatio Ecclesiae S. Michaëlis Archangeli in monte qui dicitur Tumba sub Childeberto Rege Francorum & Autberto Episcopo, in-4°.

205. Legenda aurea Jacobi Januensis, in-4°.

206. Constitutiones Abbatiae Montis Sancti Michaëlis.

Martyrologium ad usum ejusd. Monasterii.

Item nomina Abbatum ejusd. loci, desinit in Petro Regis.

Item Literae Societatis Monasteriorum cum Abbatia S. Michaëlis.

Regula Sancti Benedicti, in cujus fine habentur Capitula Evangeliorum legenda in Capitulo.

Item Necrologium.

Item Ceremoniale sive directorium ejusdem Monasterii.

Item Tabulae Prioratuum & Ecclesiarum a Monast. dependentium.

Item Index Missarum ex fundatione, in-4°.

207. Historia Africana.

Historia Gothorum Jordani Episcopi.

Item liber Gildae de gestis Britonum.

Guillelmi Apuleiensis de gestis R. Wiscardi metro editus, in-4°.

208. Liber Amalarii de officiis Ecclesiasticis, in-4°.

209. Historia Eusebii Caesariensis, in-4°.

210. Historia Clementis Papae, in-fol. min.

211. Liber Heraclidis Eremitae de vita SS.

Item Epistola Fulberti ad R. Regem.

Item liber de Magistro per colloquia inter S. Augustinum & Adeodatum, in-fol. min.

212. Legenda aurea Jacobi Januensis, in cujus initio habetur Chronologia ab Adam usque ad obitum S. Joan. Evangelistae, in-4°.

213. Ordinarium sive ceremoniale hujus Monasterii, in-4°.

214. Fundatio hujus Monasterii, cui subjiciunquaedam miracula & indulgentiae eidem Monasterio concessae.

Item la même histoire en François, in-4°.

215. Ceremoniale, sive directorium hujus Monasterii, in-4°.

216. Histoire du Mont S. Michel en vers, faite du temps de l’Abbé Robert de Torigny, in-8°.

217. Historia Solini de mirabilibus mundi, diligentia Theodosii Imperatoris scripta, in-4°.

218. Liber de Angelis & hominibus.

Variae preces.

Officium de Angelis.

Quaestiones de Angelis.

Item versus de S. Michaële & de duobus montibus.

{1361}Commendatio hujus Venerabilis loci qui dicitur unum de majoribus mirabilibus mundi. Pleraque metro edita. De gestis principum & miraculis de quibus magis habetur in antiquis libris de intus & chronicis.

Capitulum de Sanctis Reliquiis.

Compositio facta an. 1236. inter Capitulum Abrincense & Abbatem & Monachos S. Michaëlis, in-8°.

219. Tractatus de Musica.

Item Prosa de S. Autberto.

Item Architrenius ad Walterium Rothomagensem Archiep.

Anticlaudianus Alani de Antirufino, metro uterque editus, in-4°.

220. Galterii de Castellione liber metro editus, scriptus an. 1294.

Liber Ovidii.

Item liber de computo Petri de Dana, in-8°.

221. Orthographia Cassiodori.

Collectanea quaedam ex Valeriano, Adamantis Martyris.

Item Commentarius de oratione, in-8°.

222. L’image du monde en vers, in-8°.

223. Tractatus Philosophiae, Astronomiae, & somnium Scipionis aliique Tractatus, in-4°.

224. Canones Ptolomaei. De nominibus Laboratorum in Astrolapsu.

De Astronomia.

De ponderibus.

Compositio Astrolabii & Horologii, in-4°.

225. Liber Alcuini de Dialectica, in-8°.

226. Opuscula quaedam Philosophiae; deest initium & finis, in-8°.

227. Postilla super Joannem & alia scripturae loca.

Abailardi praefatio in Hexameron. Liber Alani de Podio.

Liber de arte praedicandi, in-4°.

228. Flori expositio in Epist. S. Pauli desumpta ex operibus Sancti Augustini, in cujus initio reperitur prologus Roberti Abbatis Sancti Michaëlis de periculo maris.

Contra eos qui dicunt hoc opus super Epistolam S. Pauli a Beda Presbytero collectum, in quo autoritate & ratione comprobat quod Petrus Abbas Tripolitanae Provinciae hoc opus coadunavit, in-fol.

229. Expositio Origenis in Psal. 36. 37. 38. In Job libri duo, in-fol.

230. Ejusd. Homiliae in Genesim, Jesu Nave, Judices, libros Regum, Isaïam, Jeremiam, Ezechielem, in-fol.

231. Expositio S. Isidori Hispalensis in vetus Testamentum: initio Fragmenta quaedam Decreti Ivonis Carnotensis, in-8°.

232. Ejusd. Synonimorum libri duo.

S. Augustini sermo de decem chordis.

Ejusd. Libellus de disciplina Christianorum.

Item de adulterinis conjugiis libri duo.

Juliani Toletani Episcopi Libellus prognosticus futuri saeculi ad Idalium Barcinonensem Episcopum.

Gennadii Massiliens. Episcopi Dogma Ecclesiasticum.

Epistola S. Isidori ad Massanum.

Excerpta quaedam ex libro S. Augustini de cura pro mortuis.

Homiliae duae, seu sermones excerpti ex libro moralium S. Gregorii Papae pro defunctorum officio.

Poenitentia Origenis, in-4°.

233. Expositio Alcuini super Genesim in Cantica Canticorum.

Liber de fide Sanctissimae Trinitatis, sed cujus sit non notatur.

Liber Proemiorum S. Isidori.

Idem de vita & obitu SS. Patrum.

Ejusd. allegoriae in Sacram Scripturam veteris & novi Testamenti.

Idem de natura rerum.

Item liber differentiarum.

Idem de Solstitio non editus.

Tractatus de tribus virtutibus, sed cujus sit non notatur, sicut sequens de Seraphim & de calculo.

Hieronymus Marcellae.

Comment. in Apocalypsim.

De mensuris.

Capitula Gregorii Papae de quatuor virtutibus.

S. Isidori Libellus dogmatum Ecclesiasticorum.

Instructionum Junilii libri duo.

Eucherii Episcopi de quaestionibus difficilioribus.

Variae Epistolae S. Hieronymi.

Et alii Ejusd. Tractatus.

Item quaedam opera S. Augustini; sed omnia quae in hoc Tomo continentur, mendis scatent. in-4°.

234. Homiliae S. Hilarii in Matth.

Liber de vitae ordine & morum institutione.

S. Isidori sententiae 20. excerptae ex libro tertio sententiarum.

Liber de quatuor virtutibus prudentia, fortitudine, temperantia, justitia.

Alius Tract. sine titulo, in-fol.

235. Origenes in Epist. ad Rom. in-4°.

236. Regula S. Benedicti, in-8°.

237. Brunonis Signiensis expositio in Psalmos.

Petri Abailardi opus in sic, & non.

S. Augustinus de Civitate Dei.

Seminaire de Coutance.

S. Hieron. Epistolae, in-4°.

Share this
How to quote this page : Delmulle, Jérémy, « Le Mont-Saint-Michel, Saint-Michel, O.S.B. (MAUR) - Inventaire — 1739 », dans , Éditions d’inventaires, Paris, IRHT, 2014 (Ædilis, Sites de programmes scientifiques, 4) [En ligne] http://www.libraria.fr/en/editions/inventaire-—-le-mont-saint-michel-saint-michel-osb-maur-1739
Mis en ligne le 21/11/2013
Modifié le 10/02/2014